- BAGOAS
- I.BAGOASEunuchus Persicus, ab Alex. M. turpiter amatus. Orsinem, Satrapam et Principem nobilissimum, ut qui inter progenitores Cyrum numeraret, quod, aliis magnisice ab ipso donatis, ille praeteritus esset, calumniis apud Regem labefecit, tantumque evicit, ut innocens Satrapa cruciatibus ditissimis enecaretur, quos tamen incredibili animi magnitudine sustinuit. Curt. l. 10. c. 1.II.BAGOASlinguâ Persicâ Spado dicitur. Plin. l. 13. c. 4. Clarissimae omnium, (palmae) quas regias appellant ab honore; quoniam Regibus tantum Persidis servabantur, Babylone natae, uno in horto Bagoi; Ita enim vocant spadones: qui apud eos etiam regnavêre. Idem nomen datur spadonibus regis, apud Curtium, l. 2. c. 1. Aelianum, l. 6. Var. Histor. c. 8. Heliodorum, Achillem Statium, et Sulp. Severum, l. 2. Hist. Sacr. c. 21. cum de Iudith loquitur, qui Baguam dixit. Suidas, Βαγώας, ὄνομα κύριον, ὃς ἦν ευνοῦχος. Ovid. l. 2. Amor. El. 2. v. 1.Quem penes est dominam ser vandi cura Bagoe.Ab hac voce, hodiernum vocabulum Page, quod aulicum ministerium denotat, orta videtur Boxhornio in Tacit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.